Evangelium Secundum Joannem*

Caput 1: Versus 15

Hic erat quem dixi.Per demonstrativum pronomen innuitur Christum affuisse in illo loco. Saepe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et praedicaret, ad Joannem solitus erat venire.Qui post me venturus est.Qui post me natus, post me praedicaturus, baptizaturus, moriturus. Non quod jam non esset natus, quando haec dixit, quia etiam baptizatus: sed venturus in praedicatione, in morte, sed non in resurrectione.Ante me factus est, quia prior me erat.Ex Graeco, coram me factus est, id est, apparuit mihi quidem, scilicet, quia prior me erat.
(* Traductions européennes)